Erat autem Herodes Agrippa vir magnanimus, et bellicosus, sed pauperrimus, nepos Herodis tetrarchae, et frater uxoris ejus Herodiadis. Fuit enim filius Aristobuli filii Magni Herodis, et ipsa filia ejusdem. Disposuit ergo venire Romam, si forte posset impetrare a Tiberio alteram tetrarchiam vacantium. Cumque venisset Romam, videns eum Tiberius militem strenuissimum retinuit eum secum, fecitque adhaerere filio suo Druso, cui jam in vita sua condiderat imperium. Nec est iste Drusus ille, qui dormit Moguntiae. Erat autem Herodes Agrippa vir magnae liberalitatis, et ut sibi conciliaret animos Romanorum multa expendebat, et multis debitis se obligaverat, et, ut tradit Josephus, non fuit homo, in quo mutabilitas fortunae adeo posset deprehendi. Primo in hoc male ei contigit, quia mortuus est Drusus filius Tiberii, de cujus morte adeo inconsolabiliter doluit Tiberius, ut omnes a praesentia sua amoveret, qui familiariter adhaeserant Druso, ne reducerent ei ad memoriam mortem ejus. Et compulsus est Herodes Agrippa redire in Judaeam, et desperans prae nimia paupertate, intravit turrim, ut ibi afficeret se fame, et ita moreretur. Quod significavit uxor sua, sorori ejus Herodiadi, uxori Herodis tetrarchae, quae supplicavit viro suo, ut revocaret eum a turri, et daret ei necessaria. Et acquievit ei, et statuit eum in Tiberiade, et ibi assignavit ei domum, et dedit ei necessaria vitae. Et quadam die cum esset Herodes tetrarcha in Tiberiade, et epularetur, factus hilarior solito, quia incaluerat mero, coepit improperare Herodi Agrippae, qui epulabatur cum eo, beneficia, quae contulerat ei, scilicet quod liberaverat eum a peste famis. Et doluit inde Agrippa ultra modum, et disposuit iterum redire ad Tiberium, si forte inveniret animum ejus immutatum. Et in reditu ejus invenit eum Petronius, vel Tiberius, et honorifice receptus est ab eo, et venit cum eo Romam. Et cum haberet Tiberius duos nepotes, alterum de filio Druso, id est Tiberium et alterum de fratre Germanico, scilicet Gaium, volebat sibi substituere filium filii, quia magis diligebat eum.